- CARO Victimarum
- CARO Victimarumin Holocaustis, tota igni absumebatur. Sic enim bos e. g. ad holocaustum mas et integer selectus, ad>ostium Tabernaculi Conventus adducebatur, et ab offerente manus capiti eius im ponebantur. Tum Levita illum iugulabat: et postquam alius sanguinem vase exceptum Altari insperserat, hostiam excoriatam idem Levita in frusta concidebat, quae igni imposita a Sacerdote adolebantur, in holocaustum grati odoris Domino. Ita Legislator Levit. c. 1. v. 3. etc. Quô ritu se suaque omnia Deo debere profitebantur. In Sacrificiis vero Pacificis, absumebatur adeps solum, renes et lobus iecinoris; Sacerodti cedebant pectus et dexter humerus, Levit. c. 9. v. 21. 22. reliqua offerenti, quae vel eôdem die, vel postridie saltem comedenda, et quidquid in tertium diem supererat, igne erat absumendum, eod. c. v. 6. 7. 8. In Sacrificio iuvenci pro peccato (per errorem commisso) adeps, renes et lobus iecoris in Altari adolebantur; Corium vero, et tota caro, caput, pedes, exta et fimus, extra Castra comburebantur, vide Levitic. c. 4. In Sacrificio iuvencae rufae, quam extra castra immolabat Sacerdos, illa tota cum ligno cedrino, hyssopo et cocco bis tincto comburebatur, ut eius cineribus aquae separationis immissis aspersi mundarentur, qui propter cadaveris contactum, aut alia de causa polluti erant, Numer. c. 19. v. 2. etc. Quam in rem vide plura apud Sam. Bochart. Hieroz. Part. prior. l. 2. c. 33. nec non infra aliquid ubi de Capillis candefactis, quos ut caro victimarum citius absumeretur, adhibitos, idem docet. Apud Gentiles, quorum nota cacozelia, usque ad Prometheum. Caro Victimarum tota consumebatur, unde ὁλοκαυτωμάτων crebra mentio, in Graecorum scriptis: primus Promerheus hunc sacrificandi morem introduxit, quô partem hostiae in ignem conicere soliti sunt, partem ad suum victun abuti. Unde Homerus de Eumaeo sacrum faciente Od. §. v. 429.Καὶ τὰ μὲν εν πυρὶ βάλλε, παλύνας ἀλφίτου ἀκτῇ.῾μίςτυλλόν τ᾿ ἆρα τ᾿ ἄλλα, καὶ ἀμφ᾿ ὁβελοῖσιν ἔπειραν.Et partem quidem in ignem iecit, ubi commiscuisset farinae floreAlia vero minutatim secuerunt et verubus confixerunt.Et exta quidem prius mandebant, quam reliquam carnem, unde illud de Pinariis, qui in sacrificio Herculis. extis iam adesis, ad coeteram venerunt dapem: quapropter institututum, ut ii deinceps arcerentur extorum communione, et ad reliquam admitterentur viscerationem, uti legimus apud Livium, l. 1. c. 7. et Dionys. Halicar. nass. l. 1.Vide Salmas. ad Solm. p. 129. et infra in voce, Ovis, Prometheus, item Prosiciae. Veteres vero Persas totum victimae corpus, cum omni carne, absumere consuevisse, animâ, utpote digniore parte, Diis suis relictâ, legimus, etc.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.